Brescia vista da Giacomo Filippo Tomasini

Il brano seguente è l’inizio della Vita di Laura Cereta di Mons. Jacopo (o Giacomo) Filippo Tomasini (1595-1655), chierico padovano autore fra l’altro di numerose biografie di letterati. Ho trovato questo brano all’inizio di una raccolta di sue lettere, curata dallo stesso Tomasini e pubblicata a Padova nel 1640. Non sono ovviamente in possesso dell’opera, ma la si può ammirare su Mateo, lo splendido sito di consultazione testi dell’Università di Mannheim.


BRIXIA aeris salubritate et loci amoenitate non minus, quam origine et antiquitate, spectabilis undequaque et conspicua, vere totius Galliae Cisalpinae flos est et ocellus. Pagis namque frequentissimis, vallibus amoenioribus, frumento, oleo, vino, lino, rebusque omnibus ita luxuriat, ut merito Franci, cum iis olim esset in delitiis, non exiguam ipsius agri partem Francam curtam appellarent. Iacet Urbs in planitie ad radices colli qui dicitur Cygneus; unde Catullus ex recensione Mureti1,
Brixia Cycneae supposita speculae;
aedificiis plena et habitatoribus. Spectantur in ea sumptuosa et magnifica templa rarioribus picturis exornata. Dives est artificum: Antiquitatibus abundat; fontes frequentiores eam amoeniorem reddunt. Viri armis ac literis aequa lance celeberrimi domi forisque omni seculo hinc exiere, quos elogiis concelebrarunt multi, et praefertim Octavius Rubeus2 patriae vetustatis elegantissimus scriptor. Eandem urbis felicitatem ante ipsum Hieronymus Campagnola3 civis noster ad Cassandram Fidelem4 tangit: Videbis Brixianorum civitatem affluentem equestris ordinis Viris, Iureconsultis, Philosophis, Medicis, singularis quidem doctrinae, tam venustae nobilitatis civibus uberrima divitiarum copia repertis, ut Regulis possint merito comparari. Solertis autem ingenii populus, armis praecipue deditus est. Familiae hic nobilium multae numerantur, titulis honoribusque inter caeteras Italiae praestantissimae. Ut pulcherrima Urbs est, sic omnibus rebus affluens. Hinc vere de ea Iul. Scaliger.5
Quae pigues scatebras specula despectat ab alta,
Postulat imperii Brixia magna vices.
Coelum hilare est, frons leta Urbi, gens nescia fraudis,
Atque modum ignorat divitis uber agri.


1 Muretus (1526-1585) è il nome latinizzato di Marc Antoine Muret, umanista francese che nei suoi scritti si ispirò allo stile Ciceroniano. La sua prosa in latino è considerata una delle migliori di tutto il Rinascimento. []
2 Octavius Rubeus
3 Hieronymus Campagnola
4 Cassandra Fedele (Venezia, 1465?-1558) fu la più famosa erudita negli ultimi decenni del Quattrocento. Purtroppo però le sue opere (tra cui il De Ordine Scientiarum) sono andate in gran parte perdute. []
5 Iulius Caesar Scaliger (1484-1558): botanico, zoologo e grammatico, ma principalmente interessato alla valutazione critica degli Autori Classici. La sua opera più diffusa è la Poetica (1561), in cui la poetica e la retorica greca e romana sono utilizzate come fondamento per la critica letteraria. []

Potrebbero interessarti:

Questa voce è stata pubblicata in Brescia e contrassegnata con , , , . Contrassegna il permalink.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *

Time limit is exhausted. Please reload the CAPTCHA.